

Epistola I B. Joannis*
Caput 3: Versus 1
Videte,etc. Advertite diligenter quantis et qualibus donis ostenderit Deus erga nos paternam charitatem. Dedit enim ut in hoc saeculo nomine et actu nominaremur filii Dei, et in futuro simus, possidendo haereditariam beatitudinem.Dedit.Ad hoc Deus dedit charitatem ut eum amare noverimus et possimus, non tamen ut dominum servi, sed ut patrem filii. Unde dicitur:Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri[Joan. 1.].